CHALCEDON

CHALCEDON
I.
CHALCEDON
Graece χαλκηδὼν, gemma memoratur Apocalypseos, c. 21. v. 19. ubi inter duodecim fundamenta novae Hierosolymae, tertiô locô ponitur χαλκηδὼν. Chalcedonius veteri Interpreti: Quem dictum esse ab Chalcedone supra Chrysopolim refert, ex iis, qui Bithynica scripserunt. Arethas, et colore similem facit carbunculo; sed confundere videtur τὸν Καρχηδόνιον λἰθον, qui Carbunculi genus est, cum τῷ Χαλκηδονίῳ, quod ob magnam utriusque nominis affinitatem proclive fuit. Nam et Χαλκηδόνιος perperam scribitur apud Epiphanium, pro Καρχηδόνιος; et Carchedonii smaragdi, apud Plinium pro Calchedoniis vel Chalcedoniis. Quid vero proprie fuerit Veterum Chalcedonius, non adeo liquet. Certe praeter Chalcedonios smaragdos, (ominum vilissimos et minimos) quorum meminit Plin. l. 37. c. 5. Chalcedoniae iaspidis apud eundem, l. 37. c. 5. exstat mentio, ubi colores et genera patriasque
iaspidum recensens, dicit Chalcedonem turbidam Iaspidem mittere, Amisos Indicae similem mittit, Chalcedon turbidam. Qui forte lapis est, quem recentior aetas absolute Chalcedonium appellavit. Omnia namque satis apte conveniunt. Marbodeus in Dactyliotheca scribit, Chalcedonem lapidem heberi pallore refulgere; inter hyacinthum et beryllum: quam iaspidem Chalcedomam esse plane liquet. Addit,
Haec species lapidis tantum tricolor reperitur.
Ubi notant Interpretes primum colorem Chalcedonii sapphitinum esse, secundum fuscum et pallidum, tertium permixtum rubro. Sic et iaspidum multi colores et infinitae pene species: inter quas et sardii lapidis quaedam colorem habent, nonnullae etiam onychis: unde non mirum, quod Chalcedonius, quae species Iaspidis est, non multum ab onyche gemma nonnullis differre dicatur. Longius vero illi abetrant, qui Chalcedonium hodiernum Veterum onychitem esse contendentes, onychitem in Germania erui, atque ex illo fieri globulos precales, capulos et mortariola, referunt: nam gemma marmor non est; nec onychites, sed Chalcedonius, in Germania reperitur, ubi multa illa gestamina ex eo excuduntur, Cassidonias vulgo apellant. Salmas. ad Solin. p. 561. Hinc de Westria Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 30. Montes habet plurimô achate, iaspide, Chalcedoniô, at eô viliore, praegnantissimos: Hinc fiunt manubria gladiis, catini, potoria, armillae, salina, cochlearia, globuli, columnulae, ovalia aere conserenda et quidquid ingeniosus materiae potest induere politor. Id vero oculis iucundum, ea omnia vel unô vel pluribus spectari coloribus, atrô, suscô, purpureô, languenti, viridi, caeruleô, lividô, candidô, sanguineô, cinereô, ubi puncta et venulae inseruntur, ut animum rapiant in admirationem architectricis naturae, praesertim ubi ea imitatur herbidum solum, et filamenta consiisa musci, aut capillamenta humô repentis graminis, sive splendidius, sive obscurius. In Musaeo Kircheriano Chalcedonios, ex montibus Ruffoli, territorii Volaterrani in Hetruria: item tabellulam Chalcedonii glaucam, ex Catanae in Sicilia territorio, adservari, tradit Georg. de Sepibus in descript. eius p. 42. Vide quoque supra Carchedonius.
II.
CHALCEDON
fluviolus, qui in Propontidem effluit, unde urbs nomen sumpsit, hodie accolae Potamion vocant, Thevetus scribit euni hodie Chalceduni vocari.
III.
CHALCEDON
quae CHALCEDONIA Livio, urbs antiqua, an. post Romam 148. condita, Archiepiscopalis, cuius Ecclesia Metropolis, Conciliô ibi habitô, de quo infra, dicta est: Bithyniae in ora ex adverso Byzantii, minus milliariô distans: Bosporô intercedente, septemdecim annis condita ante Byzantium a Megarensibus. Oraculi am bage Caecorum urbs Plinio dicta, l. 5. c. 32. quod priores illuc ad vecti, parum visâ locorum utilitate, peiora elegissent. Strabo, l. 7. Amm. Marcellin. l. 26. Tacit. l. 12. Annal. c. 63. Vide infra. Turcis Calcitiu, Rimiô teste. Marsius Niger tradit, interius reaedificatam, et a Iunioribus Cacelina nuncupari. Scutari ex ea facit hodie Alphon. Adrian. Sed Davity hanc, Turcis Iscodar, Chrysopolim vult esse: in descr. Asiae part. 1. p. 13. Petrus Gyllius prodit hodie exiguum vicum esse, sine moenium vestigiis. Steph. Hanc, ut dictum, Megarenses condidêre, Caeci appellati, quod non potius oppositum litus elegêre, in quo sita est Constantinopolis optimô locô. Hîc olim magna Synodus 630. Episcopor. celebrata est, A. C. 451. quae quartô locô inter octo numeratur, quibus Romana Ecclesia praecipuum honorem impertitur. Huic Martianus, cum Pulcheria Augusta, praeerat; ubi Eutyches et Dioscurus damnati, decretumque Mariam θεοτόκον appellandam. Porro Clericis prohibitum, ne saecularibus negotiis se immiscerent, aut in duabus Ecclesiis ministrarent; Porro Sedes Urbis Antiochenae et Alexandrinae praelata, et ut secundas a Romana obtineret, statutum: cui decreto Leo Episcopus Romanus restitit, ortô inde infelici, de Titulo Universalis, certamine, etc. Euagr. l. 2. c. 18. Zonar. tom. 5. Niceph. l. 15. c. 2. Acta Concilii tom. 4. Liberatus, Prosper, etc. Claudian. de 4. Consul. Honorii, v. 177.
Bosporus adversam patitur Chalcedona cerni.
Idem, l. 2. in Ruffin. v. 55.
Et Chalcedonias contra despectat arenas.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Chalcedon — • A titular see of Asia Minor. The city was founded 676 B. C. by the Megarians on the Bithynian coast, opposite the place where a little later Byzantium rose Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Chalcedon     Chalcedon …   Catholic encyclopedia

  • Chalcēdon — Chalcēdon, Stadt, so v.w. Chalkedon …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Chalcĕdon — (Min.), Varietät des Quarzes, gewöhnlich nierenförmige, traubige od. stalaktische Gestalten von den verschiedensten Farben bildend. Er kommt häufig in den Blasenräumen der Mandelsteine u. als Versteinerungsmaterial von Schalthieren vor. Je nach… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Chalcēdon [1] — Chalcēdon, Mineral, nach der gleichnamigen Stadt in Kleinasien benannt, besteht aus mikrokristallinischer Kieselsäure (Hornstein, Jaspis), gemengt mit etwas amorpher Kieselsäure (Opal), und bildet meistens rundliche, nieren oder tropfsteinförmige …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Chalcēdon [2] — Chalcēdon (griech. Kalchedon), Stadt im alten Bithynien, am Eingang in den Bosporus, Byzanz gegenüber, 674 v. Chr. von den Megarern angelegt, war eine blühende Handelsstadt mit einem berühmten Tempel und Orakel des Apollon, von Dareios bis zum… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Chalcedon — (Calcedon), s. Quarz …   Lexikon der gesamten Technik

  • Chalcedon — Chalcedon, s. Chalkedon; Mineral, s. Chalzedon …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Chalcedon [1] — Chalcedon , alte Stadt in Bithynien, Konstantinopel gegenüber, 685 v. Chr. von den Megarern gegründet, später von den osman. Türken zerstört. Auf der allgemeinen Synode zu C. 451 n. Chr. wurde die Häresie des Eutyches verworfen (Monophysitismus)… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Chalcedon [2] — Chalcedon, Mineral zur Sippschaft des Quarzes gehörend; er findet sich derb und krystallisirt in Rhomboedern; ferner kugelig, traubig, nierenförmig, als Versteinerungsmittel etc. Die grauen, weißen, gelben und braunen Stücke heißen gemeiner C.;… …   Herders Conversations-Lexikon

  • chalcedon — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. mnż I, D. u, Mc. chalcedonnie {{/stl 8}}{{stl 7}} twardy minerał (odmiana kwarcu), kamień półszlachetny występujący w skałach w postaci nacieków, brył, skupień o różnych kształtach i barwach; używany w jubilerstwie… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Chalcedon — [kal′sə dän΄] ancient Greek city on the Bosporus, opposite Byzantium: site of the 4th ecumenical council, A.D. 451 Chalcedonian [kal′sədō′nē ən] adj …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”